monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 72, 3
Simulque consideremus, quod occulte Scriptura et Salomonem et Achaz voluptatis et impietatis accuset. Uterque enim cum esset de stirpe David, recessit a Domino: et alter in tantum secutus est libidinem, ut septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas, et adolescentulas, et scorta passiva, quorum non erat numerus: neglectoque Deo patrum suorum, extruxerit idola gentium plurimarum; et fuerit, non ut prius IDIDIA, id est, amabilis Domini, sed amator mulierum : alter miserit ad regem Assyriorum, auxilium postulans, et in tempore angustiae suae, auxerit contemptum in Dominum, immolaveritque diis Damasci victimas percussoribus suis, et in omnibus urbibus Iuda extruxerit aras ad cremandum thus; atque ad iracundiam provocaverit Dominum Deum Patrum suorum : in tantum ut direptis vasis domus Domini atque confractis, clauserit ianuas Templi Dei, et fecerit sibi altaria in universis angulis Ierusalem, ambulaveritque in viis regum Israel, et statuas fuderit Baalim, et adoleverit incensum in valle filiorum Ennon, et lustraverit filios suos in igne, iuxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel. Ex quo perspicuum est, homines a parva aetate libidini deditos, immatura eorum sobole demonstrari, quod etiam eo tempore peccare coeperint, quo natura non patitur.